pagina: 280
NOVENA A SAN PAOLO APOSTOLO (Latino)Vai alla preghiera
Invitatorio
Cantori: Sancte Paule apóstole, prædicator veritátis et doctor géntium, – intercéde pro nobis.
Coro: Sancte…
1. Cantori: Sáulus autem devastábat Ecclésiam: per domos intrans et trahens viros ac mulíeres, tradébat in custódiam (Act 8,3).
Coro: Sancte…
2. Cantori: Saule, Saule, quid me perséqueris? Qui dixit: Quis es Dómine? Et ille: Ego sum Jesus quem tu perséqueris (Act 9,4-5).
Coro: Sancte…
3. Cantori: Qui operátus est Petro in apostolátum circumcisiónis operátus est et mihi inter gentes, et cognovérunt grátiam Dei quæ data est mihi (Ga 2,8-9).
Coro: Sancte…
4. Cantori: In labóribus plúrimis, in carcéribus abundántius, in plagis supra modum, in mórtibus frequénter (2Co 11,23).
Coro: Sancte…
5. Cantori: Libénter gloriábor in infirmitátibus meis, ut inhábitet in me virtus Christi (2Co 12,9).
Coro: Sancte…
6. Cantori: Grátia Dei in me vácua non fuit sed grátia eius semper in me manet (1Co 15,10).
Coro: Sancte…
7. Cantori: Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna iustitiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die iustus iudex (2Tm 4,7-8).
Coro: Sancte…
Lettura di un brano delle lettere di san Paolo
Riflessione
Inno
Doctor egregie (vedi pag.358)
Altri inni (vedi pag.356ss)
V. Tu es vas electionis, sancte Paule apostole.
R. Prædicator veritatis in universo mundo.
Ant. ad Magn. Sancte Paule apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium: intercéde pro nobis ad Deum qui te elégit.
Magnificat (vedi pag.266)
Si ripete l’antifona: Sancte Paule apostole…
p. 278Orémus: Dómine Deus, qui beátum Paulum apóstolum ad prædicándum Evangélium mirabíliter designásti, da fide mundum univérsum ímbui, quam ipse coram régibus gentibúsque portávit, ut iúgiter Ecclésia tua cápiat augméntum.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.