pagina: 270
NOVENA ALLA REGINA DEGLI APOSTOLI (Latino)Vai alla preghiera
Invitatorio
Cantori: Ave, Mater Ecclésiæ, Magístra ac Apostolórum Regína, allelúja, allelúja.
Coro: Ave…
1. Cantori: Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus; ipsa cónteret caput tuum (Gn 3,15).
Coro: Ave…
2. Cantori: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te sanctum vocábitur Fílius Dei (Lc 1,35).
Coro: Ave…
3. Cantori: Et péperit filium suum primogénitum et pannis eum invólvit et reclinávit eum in præsépio (Lc 2,7).
Coro: Ave…
4. Cantori: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël, et in signum cui contradicétur; et tuam ipsius ánimam pertransíbit gladius (Lc 2,34-35).
Coro: Ave…
5. Cantori: Cum vidísset ergo Jesus matrem et discípulum stantem quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce filius tuus; deínde dicit discípulo: Ecce mater tua (Jo 19,26-27).
Coro: Ave…
6. Cantori: Erant perseverántes unanímiter in oratióne cum muliéribus et María matre Jesu et frátribus eius (Act 1,14).
Coro: Ave…
7. Cantori: Immaculáta Deípara semper Virgo Maria expléto terréstris vitæ cursu, fuit córpore et ánima ad cæléstem glóriam assúmpta (Const. «Munificentissimus Deus»).
Coro: Ave…
Lettura: Atti 1,12-14; 2,1-4.
Riflessione
Inno
Apostolorum contio (vedi pag.342)
Altri inni (vedi pag.344-346)
V. Regína Apostolórum, allelúja.
R. Ora pro nobis Deum, allelúja.
Ant. ad Magn. Súscipe nos, Mater, Magístra, Regina nostra; roga Fílium tuum Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam, allelúja.
Magnifcat (vedi pag.266)
Si ripete l’antifona: Súscipe nos…
p. 272Orémus: Deus, qui Apóstolis tuis, cum Maria Matre Jesu orántibus, Sanctum dedísti Spíritum, da nobis ut, ipsa intercedénte, maiestáti tuæ fidéliter servíre et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valéamus.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.