Menu

pagina: 264

NOVENA A GESU’ DIVIN MAESTRO (Latino)Vai alla preghiera

Invitatorio

Cantori: Magístrum nostrum únicum, – Jesum Christum, – veníte, adorémus.

Coro: Magístrum…

1. Cantori: Ego sum Via et Véritas et Vita. – Qui séquitur me, non ámbulat in ténebris, – sed habébit lumen vitæ (Jo 14,6; 8,12).

Coro: Magístrum…

2. Cantori: Vos vocátis me Magíster et Dómine: – et bene dícitis: sum étenim. – Exémplum dedi vobis, ut quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis (Jo 13,13.15).

Coro: Magístrum…

3. Cantori: Ne vocémini magístri: – quia Magíster vester unus est, Christus. – Omnes autem vos fratres estis (Mt 23,10.8)

Coro: Magístrum…

4. Cantori: Non est discípulus super magístrum: – perféctus autem omnis erit, – si sit sicut magíster eius (Lc 6,40).

Coro: Magístrum…

p. 262

5. Cantori: Ego sum vitis, vos pálmites: – qui manet in me, et ego in eo, – hic fert fructum multum (Jo 15,5).

Coro: Magístrum…

6. Cantori: Ego sum panis vitæ. – Si quis manducáverit ex hoc pane vivet in ætérnum: – et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Jo 6,48.51).

Coro: Magístrum…

7. Cantori: Eúntes in mundum univérsum – prædicáte Evangélium omni creatúræ. – Qui credíderit et baptizátus fúerit, salvus erit (Mc 16,15-16).

Coro: Magistrum…

Lettura. Brani a scelta: Mt 23,1-10; Gv 14,1-11; Eb 1,1-6.

Riflessione

INNO
Ego sum Via (vedi pag.322)
Ego sum Veritas (vedi pag.320)
Ego sum Vita (vedi pag.324)
Altri inni (vedi pag.316-318)

V. Jesu Magister, Via et Véritas et Vita.
R. Doce nos viam veritátis et sanctitátis tuæ.

p. 264

Ant. ad Magn. – Magíster, scimus quia verax es
et viam Dei in veritáte doces, allelúja.

Magnificat

Magníficat
ánima mea Dóminum,
et exsultávit spíritus meus
in Deo salvatóre meo,
quia respéxit humilitatem ancíllæ suæ.
Ecce enim ex hoc beátam me dicent
omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est,
et sanctum nomen eius,
et misericórdia eius a progénie in progénies
timéntibus eum.
Fecit poténtiam in brácchio suo,
dispérsit supérbos mente cordis sui;
depósuit poténtes de sede
et exaltávit humiles;
esuriéntes implévit bonis
et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israel púerum suum,
recordátus misericórdiæ suæ,
sicut locútus est ad patres nostros,
Abraham et sémini eius in saécula.
Glória Patri, et Filio, – et Spirítui Sancto.
Sicut erat in princípio et nunc et semper
et in sæcula sæculórum. Amen.

Si ripete l’Ant.: Magíster…

p. 266

Orémus: Omnípotens sempitérne Deus, qui Unigénitum Fílium tuum míttere dignátus es mundi Magistrum: concéde propítius, ut divina eius doctrína perfusi, facílius cæléstia capiámus.

Per Christum Dominum nostrum. Amen.

p. 268