Novena to Jesus the Divine Master (Latin)

Antiphon: Magistrum nostrum unicum, Jesum Christum, venite, adoremus.

1. Ego sum Via et Veritas et Vita. Qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitae (Jn 14:6; 8:12).
Antiphon.

2. Vos vocatis me Magister et Domine: et bene dicitis: sum etenim. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis (Jn 13:13–15).
Antiphon.

3. Ne vocemini magistri: quia Magister vester unus est, Christus. (Mt 23:10, 8).
Antiphon.

4. Non est discipulus super magistrum: perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister eius (Lk 6:40).
Antiphon.

5. Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum (Jn 15:5).
Antiphon.

6. Ego sum panis vitae. Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in aeternum: et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita (Jn 6:48, 51).
Antiphon.

p. 299

7. Euntes in mundum universum praedicate Evangelium omni creaturae. Qui crediderit, et baptizatus fuerit salvus erit (Mk 16:15–16).
Antiphon.

Readings and reflection (choice of passages: Mt 23:1–10; Jn 14:1–11; Heb 1:1–16).

Hymn

Ego sum Via, p. 354
Ego sum Veritas, p. 352
Ego sum Vita, p. 356
(See also pp. 346–361.)

℣. Jesu Magister, Via et Veritas et Vita.
℟. Doce nos viam veritatis et sanctitatis tuae.

Antiphon ad Magnificat:
Magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces, alleluja.

Magnificat
(Luke 1:46–55)

Magnificat anima mea Dominum,
Et exultavit spiritus meus: in Deo salvatore meo.
Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim
ex hoc beatam me dicent omnes generationes.

p. 300

Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen eius.
Et misericordia eius a progenie in progenies—timentibus eum.
Fecit potentiam in bracchio suo;
dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede,: et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis, et divites dimisit inanes.
Suscepit Israel, puerum suum: recordatus
misericordiae suae.
Sicut locutus est ad patres nostros:
Abraham et semini eius in saecula.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper et
in saecula saeculorum. Amen.

Antiphon: Magister . . .

Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus; qui Unigenitum Filium tuum mittere dignatus es mundi Magistrum: concede propitius, ut divina eius doctrina perfusi, facilius coelestia capiamus. Per Christum Dominum nostrum. Amen.

p. 301