NOVENA ALLA REGINA DEGLI APOSTOLI (Latino)

Invitatorio

Cantori: Ave, Mater Ecclésiæ,  Magístra ac Apostolórum Regína,  allelúja, allelúja.
Coro: Ave…

1. Cantori: Inimicítias ponam inter te et mulíerem, et semen tuum et semen illíus;  ipsa cónteret caput tuum (Gn 3,15).
Coro: Ave…

2. Cantori: Spíritus Sanctus supervéniet in te,  et virtus Altíssimi obumbrábit tibi.  Ideóque et quod nascétur ex te sanctum vocábitur Fílius Dei (Lc 1,35).
Coro: Ave…

3. Cantori: Et péperit filium suum primogénitum  et pannis eum invólvit  et reclinávit eum in præsépio (Lc 2,7).
Coro: Ave…

4. Cantori: Ecce pósitus est hic in ruínam et in resurrectiónem multórum in Israël,  et in signum cui contradicétur;  et tuam ipsius ánimam pertransíbit gladius (Lc 2,34-35).
Coro: Ave…

5. Cantori: Cum vidísset ergo Jesus matrem et discípulum stantem quem diligébat, dicit matri suæ:  Múlier, ecce filius tuus;  deínde dicit discípulo: Ecce mater tua (Jo 19,26-27).
Coro: Ave…

p. 270

6. Cantori: Erant perseverántes unanímiter in oratióne  cum muliéribus et María matre Jesu  et frátribus eius (Act 1,14).
Coro: Ave…

7. Cantori: Immaculáta Deípara semper Virgo Maria  expléto terréstris vitæ cursu,  fuit córpore et ánima ad cæléstem glóriam assúmpta (Const. «Munificentissimus Deus»).
Coro: Ave…

Lettura: Atti 1,12-14; 2,1-4.

Riflessione

Inno

Apostolorum contio (vedi pag.342)
Altri inni (vedi pag.344-346)

V. Regína Apostolórum, allelúja.
R. Ora pro nobis Deum, allelúja.

Ant. ad Magn.  Súscipe nos, Mater, Magístra, Regina nostra; roga Fílium tuum Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam, allelúja.

Magnifcat (vedi pag.266)

Si ripete l’antifona: Súscipe nos…

p. 272

Orémus: Deus, qui Apóstolis tuis, cum Maria Matre Jesu orántibus, Sanctum dedísti Spíritum, da nobis ut, ipsa intercedénte, maiestáti tuæ fidéliter servíre et nóminis tui glóriam verbo et exémplo diffúndere valéamus.
Per Christum Dominum nostrum. Amen.

p. 274