Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
Congregávit nos in unum Christi amor.
Exultémus et in ipso iucundémur.
Timeámus et amémus Deum vivum.
Et ex corde díligámus nos sincéro.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
Simul ergo cum in unum congregámur:
ne nos mente dividámur, caveámus.
Cessent jurgia malígna, cessent lites.
Et in médio nostri sit Christus Deus.
Ubi cáritas et amor, Deus ibi est.
Simul quoque cum beátis videámus,
gloriánter, vultum tuum, Christe Deus:
gáudium, quod est imménsum, atque probum,
sæcula per infiníta sæculórum. Amen.