Adóro te devóte latens Déitas,
Quæ sub his figúris vere látitas;
Tibi se cor meum, totum súbjicit,
Quia te contémplans totum déficit.
Visus, tactus, gustus in te fallitur,
Sed audítu solo tuto créditur;
Credo quidquid dixit Dei filius:
Nihil hoc verbo veritatis vérius.
In cruce latebat sola Déitas,
At hic latet simul et humánitas:
Ambo tamen credens atque cónfitens,
Peto quod petivit latro poénitens.
Plagas, sicut Thomas, non intúeor,
Deum tamen meum te confiteor,
Fac me tibi semper magis crédere,
In te spem habére, te dilígere.
O memoriále mortis Dómini,
Panis vivus vitam praestans hómini,
Praesta meae menti de te vívere,
Et te illi semper dulce sápere.
Pie pellicáne, Jesu Domine,
Me immundúm munda tuo sánguine,
Cuius una stilla salvum facere
Totum mundum quit ab omni scélere.
Jesu, quem velátum nunc adspício,
Oro fiat illud quod tam sitio:
Ut te reveláta cernens fácie,
Visu sim beátus tuae gloriae. Amen.