Te Deum

1. Te Deum laudámus: te Dóminum confitémur.
2. Te aetérnum Patrem omnis terra venerátur.
3. Tibi omnes Angeli; tibi coeli et univérsae Potestátes:
4. Tibi Chérubim et Séraphim incessábili voce proclámant:
5. Sanctus, sanctus, sanctus, Dóminus Deus Sábaoth.
6. Pleni sunt coeli et terra majestátis glóriae tuae.
7. Te gloriósus Apostolórum chorus.
8. Te Prophetárum laudábilis númerus.
9. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus.
10. Te per orbem terrárum sancta confitetur Ecclésia:
11. Patrem imménsae majestátis:
12. Venerándum tuum verum, et únicum Fílium.
13. Sanctum quoque Paráclitum Spíritum.
14. Tu Rex glóriae, Christe.
15. Tu Patris sempitérnus es Fílius.
16. Tu ad liberándum susceptúrus hóminem, non horruísti Vírginis úterum.
17. Tu devícto mortis acúleo, aperuísti credéntibus regna coelórum.

p. 419

18. Tu ad dexteram Dei sedes, in glória Patris.
19. Judex créderis esse ventúrus.
20. Te ergo quaésumus, tuis fámulis súbveni: quos pretíoso sanguine redemísti.
21. Aetérna fac cum sanctis tuis in glória numerári.
22. Salvum fac pópulum tuum, Dómine, et bénedic hereditáti tuae.
23. Et rege eos, et extólle illos usque in aetérnum.
24. Per síngulos dies benedícimus te.
25. Et laudámus nomen tuum in saéculum, et in saéculum saeculi.
26. Dignáre, Dómine, die isto sine peccáto nos custodíre.
27. Miserére nostri, Dómine, miserére nostri.
28. Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, quemádmodum sperávimus in te.
29. In te, Dómine, sperávi: non confundar in aeternum.

℣. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu:
℟. Laudémus, et superexaltémus eum in saécula.
℣. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto coeli:
℟. Et laudabilis, et gloriósus, et superexaltatus in saécula.

p. 420

℣. Domine, exáudi oratiónem meam:
℟. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum
℟. Et cum spíritu tuo.

Orémus.
Deus, cuius misericórdiae non est númerus, et bonitátis infinítus est thesáurus, piíssimae majestáti tuae pro collátis donis grátias ágimus, tuam semper cleméntiam exorantes: ut, qui peténtibus postuláta concédis, eosdem non déserens, ad praémia futúra dispónas. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

p. 421