- Veni, Sancte Spíritus,
Et emítte coélitus
Lucis tuae rádium.
- Veni, pater páuperum,
Veni, dator múnerum,
Veni, lumen córdium.
- Consolator óptime,
Dulcis hospes ánimae,
Dulce refrigérium.
- In labóre réquies,
In aestu tempéries,
In fletu solátium.
- O lux beatíssima,
Reple cordis íntima
Tuórum fidélium.
- Sine tuo númine,
Nihil est in hómine,
Nihil est innóxium.
- Lava quod est sórdidum,
Riga quod est áridum,
Sana quod est sáucium.
- Flecte quod est rígidum,
Fove quod est frígidum,
Rege quod est dévium.
- Da tuis fidélibus
In te confidéntibus
Sacrum septenárium.
- Da virtútis méritum,
Da salútis exitum,
Da perénne gáudium. Amen!
℣. Emítte Spiritum tuum, et creabúnter.
℟. Et renovábis faciem terrae.
Oremus.
Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuisti da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudere. Per Christum Dominum nostrum. Amen.