Novena to St. Paul, the Apostle (Latin)

Antiphon: Sancte Paule apostole, praedicator veritatis et doctor gentium, intercede pro nobis.

1. Saulus autem devastabat Ecclesiam: per domos intrans et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam (Acts 8:3).
Antiphon.

2. Saule, Saule, quid me persequeris? Qui dixit: Quis es Domine? Et ille: Ego sum Jesus quem tu persequeris (Acts 9:4–5).
Antiphon.

3. Qui operatus est Petro in apostolatum circumcisionis operatus est et mihi inter gentes; et cognoverunt gratiam Dei quae data est mihi (Gal 2:8–9).
Antiphon.

4. In laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter (2 Cor 11:23).
Antiphon.

5. Libenter gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi (2 Cor 12:9).
Antiphon.

6. Gratia Dei in me vacua non fuit sed gratia eius semper in me manet (1 Cor 15:10).
Antiphon.

 

p. 312

7. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex (2 Tm 4:7–9).
Antiphon.

Reading of a text from the Letters of St. Paul and reflection.

Hymn

1. Doctor egregie, Paule, mores instrue
et mente polum nos transferre satage,
donec perfectum largiatur plenius,
evacuatio quod ex parte gerimus.

2. Sit Trinitati sempiterna gloria,
honor, potestas atque jubilatio,
in unitate, cui manet imperium
ex tunc et modo per aeterna saecula. Amen.

For other hymns see pp. 381–393.

℣. Tu es vas electionis, Sancte Paule apostole.
℟. Praedicator veritatis in universo mundo.

Antiphon ad Magnificat:
Sancte Paule apostole, praedicator veritatis et doctor gentium: intercede pro nobis ad Deum qui te elegit.

p. 313

Magnificat, p. 300.

Antiphon: Sancte Paule . . .

Oremus.
Domine Deus, qui beatum Paulum apostolum ad praedicandum Evangelium mirabiliter designasti, da fide mundum universum imbui, quam ipse coram regibus gentibusque portavit, ut iugiter Ecclesia tua capiat augmentum. Per Dominum. Amen.

p. 314